monumenta.ch > Hieronymus > sectio 6

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio     Magnify Greek
Hieronymus, Epistulae, 3, 69, 6
Reddamus quod paulo ante promisimus, et de schola Rhetorum, aquarum laudes et baptismi praedicemus . Rudis mundus, necdum sole rutilante, nec pallente luna, nec astris micantibus, incompositam et invisibilem materiam, abyssorum magnitudine, et deformibus tenebris opprimebat. Solus Spiritus Dei in aurigae modum super aquas ferebatur , et nascentem mundum in figura baptismi parturiebat. Inter coelum et terram, medium exstruitur firmamentum; et iuxta Hebraici sermonis ἑτυμολογίαν coelum, id est, SAMAIM ex aquis sortitur vocabulum: et aquae quae super coelos sunt, in laudes Dei separantur. Unde et in Ezechiele Propheta, Crystallum super Cherubim videtur extensum , id est, compactae et densiores aquae. Primum de aquis, quod vivit, egreditur et pennatos fideles de terra ad coelum levat. Fabricatur homo de limo , et inter manus Dei aquarum sacramenta versantur. Plantatur paradisus in Eden ; et unus fons in quatuor principia dividitur, qui postea egrediens de templo, et contra solis ortum vadens , amaras aquas mortuasque vivificat. Peccat mundus, et sine aquarum Diluvio non purgatur , Statimque columba Spiritus sancti, expulso alite teterrimo, ita ad Noe quasi ad Christum in Iordane devolat, et ramo refectionis ac luminis, pacem orbi annuntiat . Pharao cum exercitu suo nolens populum Dei exire de Aegypto, in typo baptismatis suffocatur . Et in Psalmis de interfectione illius scribitur: 'Tu confirmasti in virtute tua mare, contrivisti capita draconum in aquis; tu confregisti capita draconis magni' . Unde et reguli et scorpiones arentia quaeque sectantur; et postquam ad aquas venerint ὑδροφόβους (Aquae pavidos), et lymphaticos faciunt. Mare mutatur sacramento crucis; et septuaginta palmae Apostolorum, dulcoratis Legis gurgitibus irrigantur. Abraham et Isaac puteos fodiunt, repugnant Allophyli. Et Bersabee, civitas iuramenti , regnumque Salomonis nomen sumit a fontibus . Rebecca invenitur ad puteum . Rachel propter aquas, supplantatoris osculo salutatur . Moyses filias sacerdotis Madiam aperto puteo ab iniuria vindicat. Praecursor Domini in aquis fontium iuxta Salim, quod interpretatur pax sive perfectio, Christo populum parat . Ipse Salvator post baptisma, et sanctificatas suo lavacro Iordanis aquas, regnum coelorum incipit praedicare. Primum signum ex aquis facit , Samaritana vocatur ad puteum, sitiens invitatur ad potum. Nicodemo dicit occulte: 'Nisi quis renatus fuerit ex aqua et Spiritu , non intrare eum in regnum coelorum' . Quia ab aquis coeperat, finivit in aquis. Latus Christi percutitur lancea, et baptismi atque martyrii pariter sacramenta funduntur. Post resurrectionem mittit Apostolos ad Gentes, et praecipit eis, ut baptizent eos in mysterio Trinitatis. Poenitet facti populum Iudaeorum, et statim a Petro ad baptisma mittitur. Antequam parturiat, parit Sion, et nascitur gens simul . Paulus persecutor Ecclesiae, et lupus rapax Beniamin, Ananiae ovi submittit caput: nec ante recuperat aspectum quam curet baptismo caecitatem . Eunuchus Candacis reginae Aethiopum, lectione Prophetica, Christi baptismati praeparatur. Mutat contra naturam Aethiops pellem suam, et pardus varietates suas . Qui Ioannis acceperant, quia Spiritum Sanctum nesciebant, iterum baptizantur, ne quis putaret Gentibus ac Iudaeis, aquas sine Spiritu Sancto ad salutem posse sufficere. 'Vox Domini super aquas, Dominus super aquas multas, Dominus diluvium inhabitare facit' . 'Dentes eius sicut grex detonsarum, quae ascenderunt de lavacro, omnes gemellos habentes foetus, et infoecunda non est in eis' . Si non est infoecunda, nec sterilis, omnes habent ubera lacte rorantia, quae cum Apostolo possint dicere: Filioli mei, quos iterum parturio, donec Christus formetur in vobis : et, Lac vobis potum dedi, non escam . Michaeas de baptismi gratia vaticinatur: Ipse avertet, et miserebitur nostri: demerget iniquitates nostras, et proiiciet in profundum maris omnia peccata nostra .